Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.Omnis spes Danaum et coepti fiducia belliPalladis auxiliis semper stetit. Impius ex quoTydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,fatale adgressi sacrato avellere temploPalladium, caesis summae custodibus arcis,corripuere sacram effigiem, manibusque cruentisvirgineas ausi divae contingere vittas;ex illo fluere ac retro sublapsa referrispes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.Vix positum castris simulacrum, arsere coruscaeluminibus flammae arrectis, salsusque per artussudor iit, terque ipsa solo—mirabile dictu—emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,omina ni repetant Argis, numenque reducant,quod pelago et curvis secum avexere carinis.Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,arma deosque parant comites, pelagoque remensoimprovisi aderunt: ita digerit omina Calchas.Hanc pro Palladio moniti, pro numine laesoeffigiem statuere, nefas quae triste piaret.Hanc tamen immensam Calchas attollere molemroboribus textis caeloque educere iussit,ne recipi portis, aut duci in moenia possit,neu populum antiqua sub religione tueri.Nam si vestra manus violasset dona Minervae,tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsumconvertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,ultro Asiam magno Pelopea ad moenia belloventuram, et nostros ea fata manere nepotes.Talibus insidiis periurique arte Sinoniscredita res, captique dolis lacrimisque coactis,quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,non anni domuere decem, non mille carinae.Hic aliud maius miseris multoque tremendumobicitur magis, atque improvida pectora turbat.