ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultuprotrahit in medios; quae sint ea numina divom,flagitat; et mihi iam multi crudele canebantartificis scelus, et taciti ventura videbant.Bis quinos silet ille dies, tectusque recusatprodere voce sua quemquam aut opponere morti.Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,composito rumpit vocem, et me destinat arae.Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat,unius in miseri exitium conversa tulere.Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,et salsae fruges, et circum tempora vittae:eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,limosoque lacu per noctem obscurus in ulvadelitui, dum vela darent, si forte dedissent.Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,nec dulcis natos exoptatumque parentem;quos illi fors et poenas ob nostra reposcenteffugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.Quod te per superos et conscia numina veri,per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquamintemerata fides, oro, miserere laborumtantorum, miserere animi non digna ferentis.His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.Ipse viro primus manicas atque arta levarivincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;noster eris, mihique haec edissere vera roganti:Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor?Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrumtestor numen ait vos arae ensesque nefandi,quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.Tu modo promissis maneas, servataque serves