ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curaesaepe tuo dulci tristes ex ore recursent,ventum ad supremum est. Terris agitare vel undisTroianos potuisti, infandum adcendere bellum,deformare domum et luctu miscere hymenaeos:ulterius temptare veto. Sic Iuppiter orsus;sic dea submisso contra Saturnia voltu:Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;nec tu me aeria solam nunc sede videresdigna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsastarem acie traheremque inimica in proelia Teucros.Iuturnam misero, fateor, succurrere fratrisuasi et pro vita maiora audere probavi,non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:adiuro Stygii caput implacabile fontis,una superstitio superis quae reddita divis.Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.Illud te, nulla fati quod lege tenetur,pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:cum iam conubis pacem felicibus, esto,component, cum iam leges et foedera iungent,ne vetus indigenas nomen mutare Latinosneu Troas fieri iubeas Teucrosque vocariaut vocem mutare viros aut vertere vestem.Sit Latium, sint Albani per saecula reges,sit Romana potens Itala virtute propago:occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.Olli subridens hominum rerumque repertorEs germana Iovis Saturnique altera proles:irarum tantos volvis sub pectore fluctus.Verum age et inceptum frustra submitte furoremdo quod vis, et me victusque volensque remitto.Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,utque est nomen erit; commixti corpore tantumsubsident Teucri. Morem ritusque sacrorumadiciam faciamque omnis uno ore Latinos.Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,supra homines, supra ire deos pietate videbis,nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.