exitium, si quisquam adeat, terretque trementisexcisurum urbem minitans et saucius instat.Quinque orbis explent cursu totidemque retexunthuc illuc; neque enim levia aut ludicra petunturpraemia, sed Turni de vita et sanguine certant.Forte sacer Fauno foliis oleaster amarishic steterat, nautis olim venerabile lignum,servati ex undis ubi figere dona solebantLaurenti divo et votas suspendere vestes,sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrumsustulerant, puro ut possent concurrere campo.Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illamdetulerat fixam et lenta in radice tenebat.Incubuit voluitque manu convellere ferrumDardanides teloque sequi, quem prendere cursunon poterat. Tum vero amens formidine TurnusFaune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrumterra tene, colui vestros si semper honores,quos contra Aeneadae bello fecere profanos.Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.Namque diu luctans lentoque in stirpe moratusviribus haud ullis valuit discludere morsusroboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,rursus in aurigae faciem mutata Metisciprocurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.Quod Venus audaci nymphae indignata licereadcessit telumque alta ab radice revellit.Olli sublimes armis animisque refecti,hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,adsistunt contra certamina Martis anheli.Iunonem interea rex omnipotentis Olympiadloquitur fulva pugnas de nube tuentem:Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?Indigetem Aenean scis ipsa et scire faterisdeberi caelo fatisque ad sidera tolli.Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?Mortalin decuit violari volnere divom,aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)ereptum reddi Turno et vim crescere victis?Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,