cornuaque obnixi infigunt et sanguine largocolla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:non alitur Tros Aeneas et Daunius herosconcurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.Iuppiter ipse duas aequato examine lancessustinet et fata imponit diversa duorum,quem damnet labor et quo vergat pondere letum;Emicat hic, impune putans, et corpore totoalte sublatum consurgit Turnus in ensemet ferit: exclamant Troes trepidique Latini,arrectaeque amborum acies. At perfidus ensisfrangitur in medioque ardentem deserit ictuni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctosconscendebat equos, patrio mucrone relicto,dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,mortalis mucro glacies ceu futilis ictudissiluit; fulva resplendent fragmina harena.Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnuset nunc huc, inde huc incertos implicat orbesundique enim densa Teucri inclusere corona,atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagittainterdum genua impediunt cursumque recusant,insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:inclusum veluti siquando flumine nanctuscervum aut puniceae saeptum formidine pinnaevenator cursu canis et latratibus instat;ille autem, insidiis et ripa territus alta,mille fugit refugitque vias; at vividus Umberhaeret hians, iam iamque tenet similisque tenentiincrepuit malis morsuque elusus inani est.Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusqueresponsant circa et caelum tonat omne tumultu.Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.Aeneas mortem contra praesensque minatur