Turnus ut infractos adverso Marte Latinosdefecisse videt, sua nunc promissa reposci,se signari oculis, ultro implacabilis ardetattollitque animos. Poenorum qualis in arvissaucius ille gravi venantum vulnere pectustum demum movet arma leo gaudetque comantisexcutiens cervice toros fixumque latronisinpavidus frangit telum et fremit ore cruento:haud secus adcenso gliscit violentia Turno.Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractentignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),et solus ferro crimen commune refellam,aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.Olli sedato respondit corde Latinus:O praestans animi iuvenis, quantum ipse ferocivirtute exsuperas, tanto me impensius aequum estconsulere atque omnis metuentem expendere casus.Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida captamulta manu, nec non aurumque animusque Latino est;sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatusublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.Me natam nulli veterum sociare procorumfas erat, idque omnes divique hominesque canebant.Victus amore tui, cognato sanguine victusconiugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:promissam eripui genero, arma impia sumpsi.Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequanturbella, vides, quantos primus patiare labores.Bis magna victi pugna vix urbe tuemurspes Italas; recalent nostro Thybrina fluentasanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,cur non incolumi potius certamina tollo?Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet