Heu nimium, virgo, nimium crudele luistisupplicium, Teucros conata lacessere bello!Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianamprofuit aut nostras umero gessisse sagittas.Non tamen indecorem tua te regina reliquitextrema iam in morte, neque hoc sine nomine letumper gentis erit aut famam patieris inultae.Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,morte luet merita. Fuit ingens monte sub altoregis Dercenni terreno ex aggere bustumantiqui Laurentis opacaque ilice tectum:hic dea se primum rapido pulcherrima nisusistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,Cur, inquit, diversus abis? Huc dirige gressum,huc periture veni, capias ut digna Camillaepraemia. Tune etiam telis moriere Dianae?dixit, et aurata volucrem Threissa sagittamdeprompsit pharetra cornuque infensa tetenditet duxit longe, donec curvata coirentinter se capita et manibus iam tangeret aequis,laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.Extemplo teli stridorem aurasque sonantisaudiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.Illum exspirantem socii atque extrema gementemobliti ignoto camporum in pulvere linquunt,Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinasdisiectique duces desolatique maniplituta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentissustentare valet telis aut sistere contra,sed laxos referunt umeris languentibus arcus,quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.Volvitur ad muros caligine turbidus atrapulvis, et e speculis percussae pectora matresfemineum clamorem ad caeli sidera tollunt.Qui cursu portas primi inrupere patentis,hos inimica super mixto premit agmine turba;