cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec auraenec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,hasta sub exsertam donec perlata papillamhaesit virgineumque alte bibit acta cruorem.Concurrunt trepidae comites dominamque ruentemsuscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastaecredere nec telis occurrere virginis audet.Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,continuo in montis sese avius abdidit altosocciso pastore lupus magnove iuvenco,conscius audacis facti, caudamque remulcenssubiecit pavitantem utero silvasque petivit:haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arrunscontentusque fuga mediis se immiscuit armis.Illa manu moriens telum trahit, ossa sed interferreus ad costas alto stat vulnere mucro:labitur exsanguis, labuntur frigida letolumina, purpureus quondam color ora reliquit.Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unamadloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,quicum partiri curas; atque haec ita fatur:Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbumconficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:succedat pugnae Troianosque arceat urbe.Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,ad terram non sponte fluens. Tum frigida totopaulatim exsolvit se corpore lentaque collaet captum leto posuit caput, arma relinquunt,vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.Tum vero immensus surgens ferit aurea clamorsidera: deiecta crudescit pugna Camilla,incurrunt densi simul omnis copia TeucrumTyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.At Triviae custos iamdudum in montibus Opisalta sedet summis spectatque interrita pugnas.Utque procul medio iuvenum in clamore furentumprospexit tristi multatam morte Camillam,ingemuitque deditque has imo pectore voces: