quam facile accipiter saxo sacer ales ab altoconsequitur pennis sublimem in nube columbamcomprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.At non haec nullis hominum sator atque deorumobservans oculis summo sedet altus Olympo:Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saevasuscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchonfertur equo variisque instigat vocibus alas,nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertesTyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?Femina palantis agit atque haec agmina vertit!Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?At non in Venerem segnes nocturnaque bellaaut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,exspectate dapes et plenae pocula mensae,hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspexnuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,concitat et Venulo adversum se turbidus infertdereptumque ab equo dextra complectitur hostemet gremium ante suum multa vi concitus aufert.Tollitur in caelum clamor, cunctique Latiniconvertere oculos. Volat igneus aequore Tarchonarma virumque ferens; tum summa ipsius ab hastadefringit ferrum et partis rimatur apertas,qua vulnus letale ferat; contra ille repugnanssustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.Utque volans alte raptum cum fulva draconemfert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,saucius at serpens sinuosa volumina versatadrectisque horret squamis et sibilat ore,arduus insurgens; illa haud minus urget obuncoluctantem rostro, simul aethera verberat alis:haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchonportat ovans. Ducis exemplum eventumque secutiMaeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arrunsvelocem iaculo et multa prior arte Camillam