restarem ut genitor. Troum socia arma secutumobruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissematque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quasiunximus hospitio dextras: sors ista senectaedebita erat nostrae. Quod si immatura manebatmors natum, caesis Volscorum milibus anteducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.Quin ego non alio digner te funere, Palla,quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quamTyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,esset par aetas et idem si robur ab annis,Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?Vadite et haec memores regi mandata referte:quod vitam moror invisam Pallante perempto,dextera causa tua est, Turnum natoque patriquequam debere vides. Meritis vacat hic tibi solusfortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.Aurora interea miseris mortalibus almamextulerat lucem, referens opera atque labores:iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchonconstituere pyras. Huc corpora quisque suorummore tulere patrum, subiectisque ignibus atrisconditur in tenebras altum caligine caelum.Ter circum accensos cincti fulgentibus armisdecurrere rogos, ter maestum funeris ignemlustravere in equis ululatusque ore dedere;spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:it caelo clamorque virum clangorque tubarum.Hic alii spolia occisis derepta Latinisconiciunt igni, galeas ensesque decorosfrenaque ferventisque rotas; pars munera nota,ipsorum clipeos et non felicia tela.Multa boum circa mactantur corpora Morti,saetigerosque sues raptasque ex omnibus agrisin flammam iugulant pecudes. Tum litore totoardentis spectant socios semustaque servant