conversique oculos inter se atque ora tenebant.Tum senior semperque odiis et crimine Drancesinfensus iuveni Turno sic ore vicissimorsa refert: O fama ingens, ingentior armisvir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?Iustitiaene prius mirer belline laborum?Nos vero haec patriam grati referemus ad urbemet te, siqua viam dederit fortuna, Latinoiungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.Quin et fatalis murorum attollere molessaxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.Bis senos pepigere dies et pace sequestraper silvas Teucri mixtique inpune Latinierravere iugis. Ferro sonat alta bipennifraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,robora nec cuneis et olentem scindere cedrumnec plaustris cessant vectare gementibus ornos.Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,Evandrum Evandrique domos et moenia replet,quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.Arcades ad portas ruere et de more vetustofunereas rapuere faces; lucet via longoordine flammarum et late discriminat agros.Contra turba Phrygum veniens plangentia iungitagmina. Quae postquam matres succedere tectisviderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.At non Evandrum potis est vis ulla tenere,sed venit in medios. Feretro Pallanta repostoprocubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,et via vix tandem vocis laxata dolore est.Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,cautius ut saevo velles te credere Marti;haud ignarus eram, quantum nova gloria in armiset praedulce decus primo certamine posset.Primitiae iuvenis miserae bellique propinquidura rudimenta et nulli exaudita deorumvota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,felix morte tua neque in hunc servata dolorem!Contra ego vivendo vici mea fata, superstes