Oceanum interea surgens Aurora reliquit:Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandispraecipitant curae turbataque funere mens est,vota deum primo victor solvebat Eoo.Ingentem quercum decisis undique ramisconstituit tumulo fulgentiaque induit arma,Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,bellipotens: aptat rorantis sanguine cristastelaque trunca viri et bis sex thoraca petitumperfossumque locis clipeumque ex aere sinistraesubligat atque ensem collo suspendit eburnum.Tum socios, namque omnis eum stipata tegebatturba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,quod superest: haec sunt spolia et de rege superboprimitiae, manibusque meis Mezentius hic est.Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.Arma parate animis et spe praesumite bellum,nequa mora ignaros, ubi primum vellere signaadnuerint superi pubemque educere castris,impediat segnisve metu sententia tardet.Interea socios inhumataque corpora terraemandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobishanc patriam peperere suo, decorate supremismuneribus, maestamque Evandri primus ad urbemmittatur Pallas, quem non virtutis egentemabstulit atra dies et funere mersit acerbo.Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetesservabat senior, qui Parrhasio Evandroarmiger ante fuit, sed non felicibus aequetum comes auspiciis caro datus ibat alumno.Circum omnis famulumque manus Troianaque turbaet maestum Iliades crinem de more solutae.Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,ingentem gemitum tunsis ad sidera tolluntpectoribus, maestoque immugit regia luctu.Ipse caput nivei fultum Pallantis et oraut vidit levique patens in pectore vulnus