pacem orare manu, praefigere puppibus arma?Tu potes Aenean manibus subducere Graiumproque viro nebulam et ventos obtendere inanis,tu potes in totidem classem convertere nymphas:nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundoconamur, nos, an miseros qui Troas Achivisobiecit? Quae causa fuit, consurgere in armaEuropamque Asiamque et foedera solvere furto?Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,aut ego tela dedi fovive cupidine bella?Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelishaud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.Talibus orabat Iuno, cunctique fremebantcaelicolae adsensu vario, ceu flamina primacum deprensa fremunt silvis et caeca volutantmurmura, venturos nautis prodentia ventos.Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,infit; eo dicente deum domus alta silescitet tremefacta solo tellus, silet arduus aether,tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucrishaud licitum, nec vestra capit discordia finem:quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.Seu fatis Italum castra obsidione tenentursive errore malo Troiae monitisque sinistris.Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laboremfortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,per pice torrentis atraque voragine ripasadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureosurgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.Interea Rutuli portis circum omnibus instantsternere caede viros et moenia cingere flammis.