hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,pallida Tisiphone media inter milia saevit.At vero ingentem quatiens Mezentius hastamturbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,cum pedes incedit medii per maxima Nereistagna viam scindens, umero supereminet undasaut summis referens annosam montibus ornumingrediturque solo et caput inter nubila condit:talis se vastis infert Mezentius armis.Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,obvius ire parat. Manet imperterritus ille,hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptisindutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeumAeneae. Dixit stridentemque eminus hastamiecit; at illa volans clipeo est excussa proculqueegregium Antoren latus inter et ilia figit,Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argishaeserat Euandro atque Itala consederat urbe.Sternitur infelix alieno volnere caelumqueaspicit et dulcis moriens reminiscitur Argostum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbemaere cavum triplici, per linea terga tribusquetransit intextum tauris opus imaque seditinguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensemAeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,eripit a femine et trepidanti fervidus instat.Ingemuit cari graviter genitoris amore,ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.Hic mortis durae casum tuaque optima facta,siqua fidem tanto est operi latura vetustas,non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.Ille pedem referens et inutilis inque ligatuscedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:prorupit iuvenis seseque immiscuit armisiamque adsurgentis dextra plagamque ferentisAeneae subiit mucronem ipsumque morandosustinuit. Socii magno clamore sequuntur,