Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,purpureum pennis et pactae coniugis ostro:impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,suadet enim vesana fames, si forte fugacemconspexit capream aut surgentem in cornua cervum,gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeretvisceribus super accumbens, lavit inproba taeterora cruor,sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.Sternitur infelix Acron et calcibus atramtundit humum expirans infractaque tela cruentat.Atque idem fugientem haud est dignatus Orodensternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:obvius adversoque occurrit seque viro vircontulit, haud furto melior, sed fortibus armis.Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.Conclamant socii laetum paeana secuti.Ille autem exspirans: Non me, quicumque es, inulto,victor, nec longum laetabere: te quoque fataprospectant paria atque eadem mox arva tenebis.Ad quae subridens mixta Mezentius ira:Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rexviderit. Hoc dicens eduxit corpore telum:olli dura quies oculos et ferreus urgetsomnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator HydaspenPartheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,quem tamen haud expers Valerus virtutis avitaedeicit; at Thronium Salius Saliumque Nealcesinsidiis, iaculo et longe fallente sagitta.Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavorsfunera: caedebant pariter pariterque ruebantvictores victique, neque his fuga nota neque illis.Di Iovis in tectis iram miserantur inanemamborum et tantos mortalibus esse labores: