dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,morte obita qualis fama est volitare figurasaut quae sopitos deludunt somnia sensus.At primas laeta ante acies exsultat imagoinritatque virum telis et voce lacessit.Instat cui Turnus stridentemque eminus hastamconicit: illa dato vertit vestigia tergo.Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnuscredidit atque animo spem turbidus hausit inanem,Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.Talia vociferans sequitur strictumque coruscatmucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxiexpositis stabat scalis et ponte parato,qua rex Clusinis advectus Osinius oris.Huc sese trepida Aeneae fugientis imagoconicit in latebras; nec Turnus segnior instatexsuperatque moras et pontis transilit altos.Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funemavolsamque rapit revoluta per aequora navem.Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;obvia multa virum demittit corpora morti:tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.Respicit ignarus rerum ingratusque salutiset duplicis cum voce manus ad sidera tendit:Omnipotens genitor, tanton me crimine dignumduxisti et talis voluisti expendere poenas?Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?Laurentisne iterum muros aut castra videbo?Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliquiet nunc palantis video gemitumque cadentumaccipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscatterra mihi? Vos O potius miserescite venti:in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoroferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.