dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.Tum latebras animae pectus mucrone recludit.Talia per campos edebat funera ductorDardanius, torrentis aquae vel turbinis atrimore furens. Tandem erumpunt et castra relinquuntAscanius puer et nequiquam obsessa iuventus.Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,Troianas sustentat opes, non vivida bellodextra viris animusque ferox patiensque pericli.Cui Iuno summissa Quid, o pulcherrime coniunx,sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,omnipotens, quin et pugnae subducere Turnumet Dauno possem incolumem servare parenti.Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.Ille tamen nostra deducit origine nomenPilumnusque illi quartus pater et tua largasaepe manu multisque oneravit limina donis.Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:Si mora praesentis leti tempusque caducooratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatishactenus indulsisse vacat. Sin altior istissub precibus venia ulla latet totumque moverimutarive putas bellum, spes pascis inanis.Et Iuno adlacrimans: Quid si, quae voce gravaris,mente dares atque haec Turno rata vita maneret?Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego verivana feror. Quod ut O potius formidine falsaludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus altomisit, agens hiemem nimbo succincta per auras,Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbramin faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,Dardaniis ornat telis clipeumque iubasquedivini adsimulat capitis, dat inania verba,