captivoque rogi perfundat sanguine flammas.Inde Mago procul infensam contenderat hastam.Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,et genua amplectens effatur talia supplex:Per patrios manis et spes surgentis Iulite precor, hanc animam serves natoque patrique.Est domus alta, iacent penitus defossa talentacaelati argenti, sunt auri pondera factiinfectique mihi. Non hic victoria Teucrumvertitur aut anima una dabit discrimina tanta.Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:Argenti atque auri memoras quae multa talenta,natis parce tuis. Belli commercia Turnussustulit ista prior iam tum Pallante perempto.Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexacervice orantis capulo tenus applicat ensem.Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,infula cui sacra redimibat tempora vitta,totus conlucens veste atque insignibus armis.Quem congressus agit campo lapsumque superstansimmolat ingentique umbra tegit; arma Serestuslecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.Instaurant acies Volcani stirpe creatusCaeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistramet totum clipei ferro deiecerat orbem;dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbocrediderat caeloque animum fortasse ferebatcanitiemque sibi et longos promiserat annos:Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,obvius ardenti sese obtulit. Ille reductaloricam clipeique ingens onus impedit hasta;tum caput orantis nequiquam et multa parantisdicere deturbat terrae truncumque tepentemprovolvens super haec inimico pectore fatur:Istic nunc, metuende, iace. Non te optima matercondet humi patrioque onerabit membra sepulchro:alitibus linquere feris aut gurgite mersum