Allecto, medias Italum bacchata per urbes.Nil super imperio moveor: speravimus ista,dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunxdura, per eversae, genitor, fumantia Troiaeexscidia obtestor, liceat dimittere ab armisincolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.Aeneas sane ignotis iactetur in undiset, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque CytheraIdaliaeque domus: positis inglorius armisexigat hic aevum. Magna dicione iubetoKarthago premat Ausoniam: nihil urbibus indeobstabit Tyriis. Quid pestem evadere belliiuvit et Argolicos medium fugisse per ignestotque maris vastaeque exhausta pericula terrae,dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?Non satius cineres patriae insedisse supremosatque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoentaredde, oro, miseris iterumque revolvere casusda, pater, Iliacos Teucris.Tum regia Iunoacta furore gravi: Quid me alta silentia cogisrumpere et obductum verbis volgare dolorem?Aenean hominum quisquam divomque subegitbella sequi aut hostem regi se inferre Latino?Italiam petiit fatis auctoribus, esto,Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castrahortati sumus aut vitam committere ventis?Num puero summam belli, num credere murosTyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostraegit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?Indignum est Italos Troiam circumdare flammisnascentem et patria Turnum consistere terra,cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:quid face Troianos atra vim ferre Latinis,arva aliena iugo premere atque avertere praedas?Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,