traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;Ilo namque procul validam direxerat hastam,quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,te fugiens fratremque Tyren, curruque volutuscaedit semianimis Rutulorum calcibus arva.Ac velut optato ventis aestate coortisdispersa immittit silvis incendia pastor,correptis subito mediis extenditur unahorrida per latos acies Volcania campos;ille sedens victor flammas despectat ovantis:non aliter socium virtus coit omnis in unumteque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesustendit in adversos seque in sua conligit arma.Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,Strymonio dextram fulgenti deripit enseelatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantisossaque dispersit cerebro permixta cruento.Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:ut senior leto canentia lumina solvit,iniecere manum Parcae telisque sacraruntEvandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,Arcadio infelix telo dat pectus inermum.At non caede viri tanta perterrita Lausus,pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantemoppositum interimit, pugnae nodumque moramque.Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusciet vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.Extremi addensent acies nec turba moveritela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:egregii forma, sed quis Fortuna negaratin patriam reditus. Ipsos concurrere passushaud tamen inter se magni regnator Olympi:mox illos sua fata manent maiore sub hoste.Interea soror alma monet succedere Lauso