in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis estoquisque suae tectique memor, nunc magna refertofacta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,dum trepidi egressisque labant vestigia prima.Audentis Fortuna iuvat,haec ait et secum versat, quos ducere contravel quibus obsessos possit concredere muros.Interea Aeneas socios de puppibus altispontibus exponit. Multi servare recursuslanguentis pelagi et brevibus se credere saltu,per remos alii. Speculatus litora Tarchon,qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,advertit subito proram sociosque precatur:Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;tollite, ferte rates; inimicam findite rostrishanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.Frangere nec tali puppim statione recusoarrepta tellure semel. Quae talia postquameffatus Tarchon, socii consurgere tonsisspumantisque rates arvis inferre Latinis,donec rostra tenent siccum et sedere carinaeomnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,anceps sustentata diu fluctusque fatigat,solvitur atque viros mediis exponit in undisfragmina remorum quos et fluitantia transtraimpediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acertotam aciem in Teucros et contra in litore sistit.Signa canunt. Primus turmas invasit agrestisAeneas, omen pugnae, stravitque Latinosocciso Therone, virum qui maximus ultroAenean petit: huic gladio perque aerea suta,per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.Inde Lichan ferit, exsectum iam matre peremptaet tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferriquo licuit parvo? Nec longe Cissea durumimmanemque Gyan, sternentis agmina clava,deiecit Leto: nihil illos Herculis arma