qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:gens illi triplex, populi sub gente quaterni,ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,quos patre Benaco velatus harundine glaucaMincius infesta ducebat in aequora pinu.It gravis Aulestes centenaque arbore fluctumverberat adsurgens, spumant vada marmore verso.Hunc vehit immanis Triton et caerula conchaexterrens freta, cui laterum tenus hispida nantifrons hominem praefert, in pristim desinit alvus:spumea semifero sub pectore murmurat unda.Tot lecti proceres ter denis navibus ibantsubsidio Troiae et campos salis aera secabant.Iamque dies caelo concesserat almaque currunoctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.Atque illi medio in spatio chorus ecce suarumoccurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebenumen habere maris nymphasque e navibus esseiusserat, innabant pariter fluctusque secabant,quot prius aeratae steterant ad litora prorae.Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,quarum quae fandi doctissima Cymodoceapone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorsoeminet ac laeva tacitis subremigat undis,tum sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deum gens,Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nospraecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,rupimus invitae tua vincula teque per aequorquaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecitet dedit esse deas aevumque agitare sub undis.At puer Ascanius muro fossisque teneturtela inter media atque horrentis Marte Latinos.Iam loca iussa tenent forti permixtus EtruscoArcas eques: medias illis opponere turmas,