eventus belli varios, Pallasque sinistroadfixus lateri iam quaerit sidera, opacaenoctis iter, iam quae passus terraque marique.Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,quae manus interea Tuscis comitetur ab orisAenean armetque rates pelagoque vehatur.Massicus aerata princeps secat aequora tigri:sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusiquique urbem liquere Cosas, quis tela sagittaegorytique leves umeris et letifer arcus.Una torvus Abas: huic totum insignibus armisagmen et aurato fulgebat Apolline puppis.Sescentos illi dederat Populonia materexpertos belli iuvenes, ast Ilva trecentosinsula inexhaustis Chalybum generosa metallis.Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parentet linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,Astur equo fidens et versicoloribus armis.Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,cuius olorinae surgunt de vertice pennae,crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,populeas inter frondes umbramque sororumdum canit et maestum Musa solatur amorem,canentem molli pluma duxisse senectam,linquentem terras et sidera voce sequentem.Filius, aequalis comitatus classe catervas,ingentem remis Centaurum promovet: illeinstat aquae saxumque undis immane minaturarduus et longa sulcat maria alta carina.Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,