Panditur interea domus omnipotentis Olympi,conciliumque vocat divom pater atque hominum rexsideream in sedem, terras unde arduus omniscastraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:Caelicolae magni, quianam sententia vobisversa retro tantumque animis certatis iniquis?Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hosaut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,cum fera Karthago Romanis arcibus olimexitium magnum atque Alpes immittet apertas:tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contrapauca refert:O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feraturper medios insignis equis tumidusque secundoMarte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:quin intra portas atque ipsis proelia miscentaggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.Aeneas ignarus abest. Numquamne levariobsidione sines? Muris iterum imminet hostisnascentis Troiae nec non exercitus alter;atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab ArpisTydides. Equidem credo, mea volnera restantet tua progenies mortalia demoror arma.Si sine pace tua atque invito numine TroesItaliam petiere, luant peccata neque illosiuveris auxilio; sin tot responsa secuti,quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquamvertere iussa potest aut cur nova condere fata?Quid repetem exustas Erycino in litore classes,quid tempestatum regem ventosque furentisAeolia excitos aut actam nubibus Irim?Nunc etiam manis, haec intemptata manebatsors rerum, movet et superis immissa repente