fortia facta patrum, series longissima rerumper tot ducta viros antiqua ab origine gentis.Aeneas (neque enim patrius consistere mentempassus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;omnis in Ascanio cari stat cura parentis.Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,et circumtextum croceo velamen acantho,ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,extulerat, matris Ledae mirabile donum:praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,maxima natarum Priami, colloque monilebacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.At Cytherea novas artes, nova pectore versatConsilia, ut faciem mutatus et ora Cupidopro dulci Ascanio veniat, donisque furentemincendat reginam, atque ossibus implicet ignem;quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:Nate, meae vires, mea magna potentia solus,nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,ad te confugio et supplex tua numina posco.Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circumlitora iactetur odiis Iunonis iniquae,nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moraturvocibus; et vereor, quo se Iunonia vertanthospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.Quocirca capere ante dolis et cingere flammareginam meditor, ne quo se numine mutet,sed magno Aeneae mecum teneatur amore.Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.Regius accitu cari genitoris ad urbemSidoniam puer ire parat, mea maxima cura,dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:hunc ego sopitum somno super alta Cythera