Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.Res dura et regni novitas me talia coguntmoliri, et late finis custode tueri.Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,sive Erycis finis regemque optatis Acesten,auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.Voltis et his mecum pariter considere regnis;urbem quam statuo vestra est, subducite navis;Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodemadforet Aeneas! Equidem per litora certosdimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.His animum arrecti dictis et fortis Achateset pater Aeneas iamdudum erumpere nubemardebant. Prior Aenean compellat Achates:Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?omnia tuta vides, classem sociosque receptos.Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsisubmersum; dictis respondent cetera matris.Vix ea fatus erat, cum circumfusa repentescindit se nubes et in aethera purgat apertum.Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,os umerosque deo similis; namque ipsa decoramcaesariem nato genetrix lumenque iuventaepurpureum et laetos oculis adflarat honores:quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavoargentum Pariusve lapis circumdatur auro.Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repenteimprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.O sola infandos Troiae miserata labores,quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisqueomnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,urbe, domo, socias, grates persolvere dignas