et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebrissub terra fovere larem, penitusque repertaepumicibusque cavis exesaeque arboris antro.Tu tamen et levi rimosa cubilia limoungue fovens circum et raras superinice frondes.Neu propius tectis taxum sine, neve rubentesure foco cancros, altae neu crede paludi,aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsusaxa sonant vocisque offensa resultat imago.Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egitsub terras caelumque aestiva luce reclusit,illae continuo saltus silvasque peragrantpurpureosque metunt flores et flumina libantsumma leves. Hinc nescio qua dulcedine laetaeprogeniem nidosque fovent, hinc arte recentesexcudunt ceras et mella tenacia fingunt.Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caelinare per aestatem liquidam suspexeris agmenobscuramque trahi vento mirabere nubem,contemplator: aquas dulces et frondea sempertecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores,trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.ipsae consident medicatis sedibus, ipsaeintima more suo sese in cunabula condent.Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobusregibus incessit magno discordia motu,continuoque animos vulgi et trepidantia bellocorda licet longe praesciscere; namque morantesMartius ille aeris rauci canor increpat et voxauditur fractos sonitus imitata tubarum;tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscantspiculaque exacuunt rostris aptantque lacertoset circa regem atque ipsa ad praetoria densaemiscentur magnisque vocant clamoribus hostem.Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,erumpunt portis; concurritur, aethere in altofit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbempraecipitesque cadunt; non densior aere grando,