at suffire thymo cerasque recidere inanesquis dubitet? nam saepe favos ignotus adeditstellio et lucifugis congesta cubilia blattisimmunisque sedens aliena ad pabula fucusaut asper crabro imparibus se immiscuit armis,aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervaelaxos in foribus suspendit aranea casses.Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnesincumbent generis lapsi sarcire ruinascomplebuntque foros et floribus horrea texent.Si vero, quoniam casus apibus quoque nostrosvita tulit, tristi languebunt corpora morbo—quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:continuo est aegris alius color, horrida vultumdeformat macies, tum corpora luce carentumexportant tectis et tristia funera ducunt;aut illae pedibus conexae ad limina pendent,aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnesignavaeque fame et contracto frigore pigrae.Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:hic iam galbaneos suadebo incendere odoresmellaque harundineis inferre canalibus, ultrohortantem et fessas ad pabula nota vocantem.Proderit et tunsum gallae admiscere saporemArentesque rosas aut igni pinguia multodefruta vel psithia passos de vite racemosCecropiumque thymum et grave olentia centaurea.Est etiam flos in pratis, cui nomen amellofecere agricolae, facilis quaerentibus herba;namque uno ingentem tollit de caespite silvam,aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circumfunduntur, violae sublucet purpura nigrae;saepe deum nexis ornatae torquibus araeasper in ore sapor; tonsis in vallibus illumpastores et curva legunt prope flumina Mellae.Huius odorato radices incoque Bacchopabulaque in foribus plenis adpone canistris.