et virides apio ripae, tortusque per herbamcresceret in ventrem cucumis; nec sera comantemnarcissum aut flexi tacuissem vimen acanthipallentesque hederas et amantes litora myrtos.Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,qua niger umectat flaventia culta Galaesus,Corycium vidisse senem, cui pauca relictiiugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencisnec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.Hic rarum tamen in dumis olus albaque circumlilia verbenasque premens vescumque papaverregum aequabat opes animis seraque revertensnocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.Primus vere rosam atque autumno carpere poma,et cum tristis hiems etiamnum frigore saxarumperet et glacie cursus frenaret aquarum,ille comam mollis iam tondebat hyacinthiaestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.Ergo apibus fetis idem atque examine multoprimus abundare et spumantia cogere pressismella favis; illi tiliae atque uberrima pinus,quotque in flore novo pomis se fertilis arbosinduerat, totidem autumno matura tenebat.Ille etiam seras in versum distulit ulmoseduramque pirum et spinos iam pruna ferentesiamque ministrantem platanum potantibus umbras.Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquispraetereo atque aliis post me memoranda relinquo.Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipseaddidit, expediam, pro qua mercede canorosCuretum sonitus crepitantiaque aera secutaeDictaeo caeli regem pavere sub antro.Solae communes natos, consortia tectaurbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,et patriam solae et certos novere penates,venturaeque hiemis memores aestate laboremexperiuntur et in medium quaesita reponunt.Namque aliae victu invigilant et foedere pactoexercentur agris; pars intra saepta domorumNarcissi lacrimam et lentum de cortice gluten