luxuriatque toris animosum pectus. Honestispadices glaucique, color deterrimus albiset gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dederestare loco nescit, micat auribus et tremit artuscollectumque premens volvit sub naribus ignem.Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;at duplex agitur per lumbos spina, cavatquetellurem et solido graviter sonat ungula cornu.Talis Amyclaei domitus Pollucis habenisCyllarus et, quorum Grai meminere poetae,Martis equi biiuges et magni currus Achilli.Talis et ipse iubam cervice effundit equinaconiugis adventu pernix Saturnus et altumPelion hinnitu fugiens implevit acuto.Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annisdeficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.frigidus in Venerem senior, frustraque laboremingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,incassum furit. Ergo animos aevumque notabispraecipue; hinc alias artis prolemque parentumet quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.Nonne vides, cum praecipiti certamine campumcorripuere ruuntque effusi carcere currus,cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque hauritcorda pavor pulsans? Illi instant verbere tortoet proni dant lora, volat vi fervidus axis;iamque humiles, iamque elati sublime videnturaera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenaetollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:tantus amor laudum, tantae est victoria curae.Primus Erichthonius currus et quattuor aususiungere equos rapidusque rotis insistere victorFrena Pelethronii Lapithae gyrosque dedereimpositi dorso atque equitem docuere sub armisinsultare solo et gressus glomerare superbos.Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistriexquirunt calidumque animis et cursibus acrem,quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis