prata movere animum, non qui per saxa volutuspurior electro campum petit amnis; at imasolvuntur latera atque oculos stupor urguet inertisad terramque fluit devexo pondere cervix.Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terrasinvertisse gravis? Atqui non Massica Bacchimunera, non illis epulae nocuere repostae:frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursuflumina, nec somnos abrumpit cura salubris.Tempore non alio dicunt regionibus illisquaesitas ad sacra boves Iunonis et urisimparibus ductos alta ad donaria currus.Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsisunguibus infodiunt fruges montisque per altoscontenta cervice trahunt stridentia plaustra.Non lupus insidias explorat ovilia circumnec gregibus nocturnus obambulat; acrior illumcura domat; timidi dammae cervique fugacesnunc interque canes et circum tecta vagantur.Iam maris immensi prolem et genus omne natantumlitore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctusproluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.Interit et curvis frustra defensa latebrisvipera et attoniti squamis adstantibus hydri.Ipsis est aer avibus non aequus et illaepraecipites alta vitam sub nube relinquunt.Praeterea iam nec mutari pabula refertartes nocent quaesitaeque; cessere magistriPhillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebrispallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,inque dies avidum surgens caput altius effert:Balatu pecorum et crebris mugitibus amnesarentesque sonant ripae collesque supini:Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsisin stabulis turpi dilapsa cadavera tabodonec humo tegere ac foveis abscondere discunt.Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquamaut undis abolere potest aut vincere flamma;