Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imberaltius ad vivum persedit et horrida canobruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesitsudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistriperfundunt, udisque aries in gurgite villismersatur missusque secundo defluit amni;aut tonsum tristi contingunt corpus amurcaet spumas miscent argenti et sulfura vivaIdaeasque pices et pinguis unguine cerasscillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,quam si quis ferro potuit rescindere summumulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,dum medicas adhibere manus ad volnera pastorabnegat et meliora deos sedet omnia poscens.Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossacum furit atque artus depascitur arida febris,profuit incensos aestus avertere et interima ferire pedis salientem sanguine venam,Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarumet lac concretum cum sanguine potat equino.Quam procul aut molli succedere saepius umbraevideris aut summas carpentem ignavius herbasextremamque sequi aut medio procumbere campopascentem et serae solam decedere nocti:continuo culpam ferro compesce, prius quamdira per incautum serpant contagia volgus.Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,quam multae pecudum pestes. Nec singula morbicorpora corripiunt, sed tota aestiva repente,spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quiscastella in tumulis et Iapydis arva Timavinunc quoque post tanto videat desertaque regnapastorum et longe saltus lateque vacantis.Hic quondam morbo caeli miseranda coorta esttempestas totoque autumni incanduit aestuet genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,