intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.Te sine nil altum mens incohat; en age segnisrumpe moras; vocat ingenti clamore CithaeronTaygetique canes domitrixque Epidaurus equorumet vox adsensu nemorum ingeminata remugit.Mox tamen ardentis accingar dicere pugnasCaesaris et nomen fama tot ferre per annos,Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.Seu quis Olympiacae miratus praemia palmaepascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,corpora praecipue matrum legat. Optuma torvaeforma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,et crurum tenus a mento palearia pendent;tum longo nullus lateri modus; omnia magna,pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,aut iuga detractans interdumque aspera cornuet faciem tauro propior, quaeque ardua tota,et gradiens ima verrit vestigia cauda,Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeosdesinit ante decem, post quattuor incipit annos;cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,atque aliam ex alia generando suffice prolem.Optuma quaeque dies miseris mortalibus aeviprima fugit; subeunt morbi tristisque senectuset labor, et durae rapit inclementia mortis.Semper erunt, quarum mutari corpora malis:semper enim refice ac, ne post amissa requiras,ante veni et subolem armento sortire quotannis.Nec non et pecori est idem dilectus equino.Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,praecipuum iam inde a teneris impende laborem.Continuo pecoris generosi pullus in arvisaltius ingreditur et mollia crura reponit;primus et ire viam et fluvios temptare minacesaudet et ignoto sese committere pontinec vanos horret strepitus. Illi ardua cervixargutumque caput, brevis alvus obesaque terga,