pabula, nec tota claudes faenilia bruma.At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestasin saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,Luciferi primo cum sidere frigida ruracarpamus, dum mane novum, dum gramina canent,et ros in tenera pecori gratissimus herba.Inde ubi quarta sitim caeli collegerit horaet cantu querulae rumpent arbusta cicadae,ad puteos aut alta greges ad stagna iubebocurrentem ilignis potare canalibus undam;aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,sicubi magna Iovis antiquo robore quercusingentis tendat ramos, aut sicubi nigrumilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursussolis ad occasum, cum frigidus aera vespertemperat et saltus reficit iam roscida lunalitoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versuprosequar et raris habitata mapalia tectis?Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensempascitur itque pecus longa in deserta sine ullishospitiis: tantum campi iacet. Omnia secumarmentarius Afer agit, tectumque laremquearmaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;non secus ac patriis acer Romanus in armisiniusto sub fasce viam cum carpit et hostiante expectatum positis stat in agmine castris.At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,turbidus et torquens flaventis Hister harenas,quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullaeaut herbae campo apparent aut arbore frondes;sed iacet aggeribus niveis informis et altoterra gelu late septemque adsurgit in ulnas.Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cumpraecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.Concrescunt subitae currenti in flumine crustae