Te quoque, magna Pales, et te memorande canemuspastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durumaut inlaudati nescit Busiridis aras?Cui non dictus Hylas puer et Latonia DelosHippodameque umeroque Pelops insignis eburno,acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possimtollere humo victorque virum volitare per ora.Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,Aonio rediens deducam vertice Musas;primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,et viridi in campo templum de marmore ponampropter aquam. Tardis ingens ubi flexibus erratMincius et tenera praetexit arundine ripas.In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:illi victor ego et Tyrio conspectus in ostrocentum quadriiugos agitabo ad flumina currus.Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchicursibus et crudo decernet Graecia caestu.Ipse caput tonsae foliis ornatus olivaedona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompasad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,vel scaena ut versis discedat frontibus utquepurpurea intexti tollant aulaea Britanni.In foribus pugnam ex auro solidoque elephantoGangaridum faciam victorisque arma Quirini,atque hic undantem bello magnumque fluentemNilum ac navali surgentis aere columnas.Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphatenfidentemque fuga Parthum versisque sagittis,et duo rapta manu diverso ex hoste tropaeabisque triumphatas utroque ab litore gentes.Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,Assaraci proles demissaeque ab Iove gentisnomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.Invidia infelix Furias amnemque severumCocyti metuet tortosque Ixionis anguisimmanemque rotam et non exsuperabile saxum.Interea Dryadum silvas saltusque sequamur