exsilit ad caelum ramis felicibus arbosmiraturque novas frondes et non sua poma.Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmisnec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,orchades et radii et amara pausia bacapomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idemCrustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,et passo Psithia utilior tenuisque Lageostemptatura pedes olim vincturaque linguam,purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.Sunt et Amineae vites, firmissima vina,Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;Argitisque minor, cui non certaverit ullaaut tantum fluere aut totidem durare per annos.Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,est numerus; neque enim numero conprendere refert;quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idemdiscere quam multae Zephyro turbentur harenae,aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.fluminibus salices crassisque paludibus alninascuntur, steriles saxosis montibus orni;litora myrtetis laetissima; denique apertosBacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.Aspice et extremis domitum cultoribus orbemEoasque domos Arabum pictosque Gelonos:divisae arboribus patriae. Sola India nigrumfert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.Quid tibi odorato referam sudantia lignobalsamaque et bacas semper frondentis acanthi?Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,