Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;non ego cuncta meis amplecti versibus opto,non, mihi si linguae centum sint oraque centum,ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.In manibus terrae; non hic te carmine fictoatque per ambages et longa exorsa tenebo.Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quisinserat aut scrobibus mandet mutata subactis,exuerint silvestrem animum cultuque frequentiin quascumque voles artis haud tarda sequentur.Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;nunc altae frondes et rami matris opacantcrescentique adimunt fetus uruntque ferentem.Iam quae seminibus iactis se sustulit arbostarda venit seris factura nepotibus umbram,pomaque degenerant sucos oblita prioreset turpis avibus praedam fert uva racemos.Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnescogendae in sulcum ac multa mercede domandae.Sed truncis oleae melius, propagine vitesrespondent, solido Paphiae de robore myrtus;plantis et durae coryli nascuntur et ingensfraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronaeChaoniique patris glandes, etiam ardua palmanascitur et casus abies visura marinos.Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,et steriles platani malos gessere valentis;castaneae fagus, ornusque incanuit alboflore piri glandemque sues fregere sub ulmis.Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.Nam qua se medio trudunt de cortice gemmaeet tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipsofit nodo sinus: huc aliena ex arbore germenincludunt udoque docent inolescere libro.Aut rursum enodes trunci resecantur et altefinditur in solidum cuneis via, deinde feracesplantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens