directaeque acies, ac late fluctuat omnisaere renidenti tellus, necdum horrida miscentproelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:omnia sint paribus numeris dimensa viarum;non animum modo uti pascat prospectus inanem,sed quia non aliter viris dabit omnibus aequasterra neque in vacuum poterunt se extendere rami.Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.ausim vel tenui vitem committere sulco.Altior ac penitus terrae defigitur arbos,aesculus in primis, quae quantum vertice ad aurasaetherias, tantum radice in Tartara tendit.Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbresconvellunt; inmota manet, multosque nepotes,multa virum volvens durando saecula vincit.Tum fortis late ramos et bracchia pandenshuc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,Neve inter vitis corylum sere, neve flagellasumma pete aut summa defringe ex arbore plantastantus amor terrae—neu ferro laede retunsosemina, neve oleae silvestris insere truncos:nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,qui furtim pingui primum sub cortice tectusrobora conprendit frondesque elapsus in altasingentem caelo sonitum dedit; inde secutusper ramos victor perque alta cacumina regnatet totum involvit flammis nemus et ruit atramad caelum picea crassus caligine nubem,praesertim si tempestas a vertice silvisincubuit glomeratque ferens incendia ventus.Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque revertipossunt atque ima similes revirescere terra;infelix superat foliis oleaster amaris.Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctortellurem Borea rigidam spirante movere.Rura gelu tum claudit hiems nec semine iactoconcretam patitur radicem adfigere terrae.Optima vinetis satio, cum vere rubenticandida venit avis longis invisa colubris,