Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecumvirgulta et prolem tarde crescentis olivae.Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plenamuneribus, tibi pampineo gravidus autumnofloret ager, spumat plenis vindemia labris—huc, pater o Lenaee, veni nudataque mustotingue novo mecum direptis crura cothurnis.Principio arboribus varia est natura creandis.namque aliae nullis hominum cogentibus ipsaesponte sua veniunt camposque et flumina latecurva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,populus et glauca canentia fronde salicta;pars autem posito surgunt de semine, ut altaecastaneae nemorumque Iovi quae maxima frondetaesculus atque habitae Grais oracula quercus.Pullulat ab radice aliis densissima silva,ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurusparva sub ingenti matris se subicit umbra.Hos natura modos primum dedit, his genus omnesilvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.Hic plantas tenero abscindens de corpore matrumdeposuit sulcis, hic stirpes obruit arvoquadrifidasque sudes et acuto robore vallos;silvarumque aliae pressos propaginis arcusexspectant et viva sua plantaria terra;nil radicis egent aliae summumque putatorhaud dubitat terrae referens mandare cacumen.Quin et caudicibus sectis—mirabile dictu—truditur e sicco radix oleagina ligno.Et saepe alterius ramos inpune videmusvertere in alterius mutatamque insita malaferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.Quare agite o proprios generatim discite cultus,agricolae, fructusque feros mollite colendo,neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Bacchoconserere atque olea magnum vestire Taburnum.Tuque ades inceptumque una decurre laborem,O decus, o famae merito pars maxima nostrae,