effetos cinerem inmundum iactare per agros.Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;nec nulla interea est inaratae gratia terrae.Saepe etiam sterilis incendere profuit agrosatque levem stipulam crepitantibus urere flammis:sive inde occultas viris et pabula terraepinguia concipiunt, sive illis omne per ignemexcoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,seu pluris calor ille vias et caeca relaxatspiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,seu durat magis et venas adstringit hiantis,ne tenues pluviae rapidive potentia solisacrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertisvimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illumflava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,rursus in obliquum verso perrumpit aratro,exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.Humida solstitia atque hiemes orate serenas,agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,laetus ager: nullo tantum se Mysia cultuiactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.Quid dicam, iacto qui semine comminus arvainsequitur cumulosque ruit male pinguis harenaedeinde satis fluvium inducit rivosque sequentiset, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,ecce supercilio clivosi tramitis undamelicit. illa cadens raucum per levia murmursaxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,luxuriem segetum tenera depascit in herba,cum primum sulcos aequant sata. quique paludiscollectum humorem bibula deducit harena.Praesertim incertis si mensibus amnis abundansexit et obducto late tenet omnia limo,unde cavae tepido sudant humore lacunae.Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque laboresversando terram experti, nihil inprobus anserStrymoniaeque grues et amaris intiba fibris