Proluit insano contorquens vertice silvasfluviorum rex Eridanus camposque per omniscum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodemtristibus aut extis fibrae adparere minacesaut puteis manare cruor cessavit et altaeper noctem resonare lupis ululantibus urbes.Non alias caelo ceciderunt plura serenofulgura nec diri totiens arsere cometae.ergo inter sese paribus concurrere telisRomanas acies iterum videre Philippi;nec fuit indignum superis, bis sanguine nostroEmathiam et latos Haemi pinguescere campos.Scilicet et tempus veniet, cum finibus illisagricola incurvo terram molitus aratroexesa inveniet scabra robigine pilaaut gravibus rastris galeas pulsabit inanisgrandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclone prohibete! Satis iam pridem sanguine nostroLaomedonteae luimus periuria Troiae;iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,invidet atque hominum queritur curare triumphos;quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,tam multae scelerum facies; non ullus aratrodignus honos, squalent abductis arva coloniset curvae rigidum falces conflantur in ensem.Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;vicinae ruptis inter se legibus urbesarma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe;ut cum carceribus sese effudere quadrigae,addunt in spatia et frustra retinacula tendensfertur equis auriga neque audit currus habenas.