ignarosque viae mecum miseratus agrestisingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.Vere novo, gelidus canis cum montibus humorliquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,depresso incipiat iam tum mihi taurus aratroingemere et sulco attritus splendescere vomer.Illa seges demum votis respondet avariagricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;illius inmensae ruperunt horrea messes.At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,ventos et varium caeli praediscere moremcura sit ac patrios cultusque habitusque locorumet quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,arborei fetus alibi, atque iniussa virescuntgramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontuscastorea, Eliadum palmas Epiros equarum.Continuo has leges aeternaque foedera certisinposuit natura locis, quo tempore primumDeucalion vacuum lapides iactavit in orbem,unde homines nati, durum genus. Ergo age, terraepingue solum primis extemplo a mensibus annifortes invertant tauri glaebasque iacentispulverulenta coquat maturis solibus aestas;at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsumArcturum tenui sat erit suspendere sulco:illic, officiant laetis ne frugibus herbae,hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.Alternis idem tonsas cessare novaliset segnem patiere situ durescere campum;aut ibi flava seres mutato sidere farra,unde prius laetum siliqua quassante legumenaut tenuis fetus viciae tristisque lupinisustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.Urit enim lini campum seges, urit avenae,urunt Lethaeo perfusa papavera somno:sed tamen alternis facilis labor, arida tantumne saturare fimo pingui pudeat sola neve