At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,solis et occasum servans de culmine summonequiquam seros exercet noctua cantus.Adparet liquido sublimis in aëre Nisuset pro purpureo poenas dat Scylla capillo:quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,ecce inimicus, atrox, magno stridore per aurasinsequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,illa levem fugiens raptim secat aethera pinnisTum liquidas corvi presso ter gutture vocesaut quater ingeminant, et saepe cubilibus altisnescio qua praeter solitum dulcedine laetiinter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actisprogeniem parvam dulcisque revisere nidos;haud equidem credo, quia sit divinitus illisingenium aut rerum fato prudentia maior;verum ubi tempestas et caeli mobilis humormutavere vias et Iuppiter uvidus austrisdenset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,vertuntur species animorum et pectora motusnunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,concipiunt: hinc ille avium concentus in agriset laetae pecudes et ovantes gutture corvi.Si vero solem ad rapidum lunasque sequentisordine respicies, numquam te crastina fallethora neque insidiis noctis capiere serenae.Luna, revertentis cum primum colligit ignis,si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;at si virgineum suffuderit ore ruborem,ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,totus et ille dies et qui nascentur ab illoexactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,votaque servati solvent in litore nautaeGlauco et Panopeae et Inoo Melicertae.Sol quoque et exoriens et cum se condet in undassigna dabit; solem certissima signa sequuntur,et quae mane refert et quae surgentibus astris.