cum medio celeres revolant ex aequore mergiclamoremque ferunt ad litora, cumque marinaein sicco ludunt fulicae notasque paludesdeserit atque altam supra volat ardea nubem.Saepe etiam stellas vento inpendente videbispraecipitis caelo labi noctisque per umbramflammarum longos a tergo albescere tractus;saepe levem paleam et frondes volitare caducasaut summa nantis in aqua colludere plumas.At Boreae de parte trucis cum fulminat et cumEurique Zephyrique tonat domus: omnia plenisrura natant fossis atque omnis navita pontohumida vela legit. Numquam inprudentibus imberobfuit: aut illum surgentem vallibus imisaëriae fugere grues, aut bucula caelumsuspiciens patulis captavit naribus auras,aut arguta lacus circumvolitavit hirundoet veterem in limo ranae cecinere querelam.Saepius et tectis penetralibus extulit ovaangustum formica terens iter et bibit ingensarcus et e pastu decedens agmine magnocorvorum increpuit densis exercitus alis.Iam variae pelagi volucres et quae Asia circumdulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,certatim largos umeris infundere rores:nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undaset studio incassum videas gestire lavandi.Tum cornix plena pluviam vocat inproba voceet sola in sicca secum spatiatur harena.Ne nocturna quidem carpentes pensa puellaenescivere hiemem, testa cum ardente viderentscintillare oleum et putris concrescere fungos.Nec minus ex imbri soles et aperta serenaprospicere et certis poteris cognoscere signis:nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;non tepidum ad solem pinnas in litore panduntdilectae Thetidi alcyones, non ore solutosinmundi meminere sues iactare maniplos.