Ter sunt conati inponere Pelio Ossamscilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;ter pater exstructos disiecit fulmine montis.Septima post decimam felix et ponere vitemet prensos domitare boves et licia telaeaddere: nona fugae melior, contraria furtis.Multa adeo gelida melius se nocte dedere,aut cum sole novo terras inrorat Eous.Nocte leves melius stipulae, nocte arida pratatondentur, noctes lentus non deficit humor.Et quidam seros hiberni ad luminis ignispervigilat ferroque faces inspicat acuto;interea longum cantu solata laboremarguto coniunx percurrit pectine telas,aut dulcis musti Volcano decoquit humoremet foliis undam trepidi despumat aeni.At rubicunda Ceres medio succiditur aestuet medio tostas aestu terit area fruges.Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.Frigoribus parto agricolae plerumque fruunturmutuaque inter se laeti convivia curant.Invitat genialis hiems curasque resolvit,ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,puppibus et laeti nautae inposuere coronas.Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempuset lauri bacas oleamque cruentaque myrta,tum gruibus pedicas et retia ponere cervisauritosque sequi lepores, tum figere dammas,stuppea torquentem Balearis verbera fundae,cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.Quid tempestates autumni et sidera dicam,atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,spicea iam campis cum messis inhorruit et cumfrumenta in viridi stipula lactentia turgent.Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvisagricola et fragili iam stringeret hordea culmo,omnia ventorum concurrere proelia vidi,quae gravidam late segetem ab radicibus imissublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro