non aliter, quam qui adverso vix flumine lembumremigiis subigit, si bracchia forte remisit,atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobisHaedorumque dies servandi et lucidus Anguis,quam quibus in patriam ventosa per aequora vectispontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.Libra die somnique pares ubi fecerit horaset medium luci atque umbris iam dividit orbem,exercete, viri, tauros, serite hordea campisusque sub extremum brumae intractabilis imbrem;nec non et lini segetem et Cereale papavertempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putresaccipiunt sulci et milio venit annua cura,candidus auratis aperit cum cornibus annumTaurus et averso cedens Canis occidit astro.At si triticeam in messem robustaque farraexercebis humum solisque instabis aristis,ante tibi Eoae Atlantides abscondanturGnosiaque ardentis decedat stella Coronae,debita quam sulcis committas semina quamqueinvitae properes anni spem credere terrae.Multi ante occasum Maiae coepere; sed illosexspectata seges vanis elusit avenis.Si vero viciamque seres vilemque phaselumnec Pelusiacae curam aspernabere lentis,haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:incipe et ad medias sementem extende pruinas.Idcirco certis dimensum partibus orbemper duodena regit mundi Sol aureus astra.Quinque tenent caelum zonae; quarum una coruscosemper sole rubens et torrida semper ab igni;quam circum extremae dextra laevaque trahunturcaeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;has inter mediamque duae mortalibus aegrismunere concessae divom, et via secta per ambas,obliquus qua se signorum verteret ordo.Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces