quis sine nec potuere seri nec surgere messes:vomis et inflexi primum grave robur aratritardaque Eleusinae matris volventia plaustratribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;virgea praeterea Celei vilisque supellex,arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.Omnia quae multo ante memor provisa repones,si te digna manet divini gloria ruris.Continuo in silvis magna vi flexa domaturin burim et curvi formam accipit ulmus aratri.Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,binae aures, duplici aptantur dentalia dorsocaeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,et suspensa focis explorat robora fumus.Possum multa tibi veterum praecepta referre,ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.Area cum primis ingenti aequanda cylindroet vertenda manu et creta solidanda tenaci,ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,tum variae inludant pestes: saepe exiguus mussub terris posuitque domos atque horrea fecit,aut oculis capti fodere cubilia talpae,inventusque cavis bufo et quae plurima terraemonstra ferunt, populatque ingentem farris acervumcurculio atque inopi metuens formica senectae.Contemplator item, cum se nux plurima silvisinduet in florem et ramos curvabit olentis.Si superant fetus, pariter frumenta sequenturmagnaque cum magno veniet tritura calore;at si luxuria foliorum exuberat umbra,nequiquam pinguis palea teret area culmos.Semina vidi equidem multos medicare serentiset nitro prius et nigra perfundere amurca,grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,et, quamvis igni exiguo, properata maderent.Vidi lecta diu et multo spectata laboredegenerare tamen, ni vis humana quot annismaxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatisin peius ruere ac retro sublapsa referri,