officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendihaud facilem esse viam voluit, primusque per artemmovit agros curis acuens mortalia cordanec torpere gravi passus sua regna veterno.Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;ne signare quidem aut partiri limite campumfas erat: in medium quaerebant ipsaque tellusomnia liberius nullo poscente ferebat.Ille malum virus serpentibus addidit atrispraedarique lupos iussit pontumque moveri,mellaque decussit foliis ignemque removitet passim rivis currentia vina repressit,ut varias usus meditando extunderet artispaulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;navita tum stellis numeros et nomina fecit,Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;tum laqueis captare feras et fallere viscoinventum et magnos canibus circumdare saltus;atque alius latum funda iam verberat amnemalta petens, pelagoque alius trahit humida lina;tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,—nam primi cuneis scindebant fissile lignumtum variae venere artes. Labor omnia vicitinprobus et duris urgens in rebus egestas.Prima Ceres ferro mortalis vertere terraminstituit, cum iam glandes atque arbuta sacraedeficerent silvae et victum Dodona negaret.Mox et frumentis labor additus, ut mala culmosesset robigo segnisque horreret in arviscarduus; intereunt segetes, subit aspera silva,lappaeque tribolique, interque nitentia cultainfelix lolium et steriles dominantur avenae.Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,et sonitu terrebis aves, et ruris opacifalce premes umbras votisque vocaveris imbrem,heu magnum alterius frustra spectabis acervum,concussaque famem in silvis solabere quercu.Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,