fundit humus flores; hic candida populus antroimminet, et lentae texunt umbracula vites.huc ades: insani feriant sine litora fluctus.Quid, quae te pura solum sub nocte canentemaudieram? Numeros memini, si verba tenerem.“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quoduceret apricis in collibus uva colorem.insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longoscantando puerum memini me condere soles:nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerimiam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.Causando nostros in longum ducis amores:et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrumincipit adparere Bianoris: hic ubi densasagricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.