te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri(quod numquam veriti sumus) ut possessor agellidiceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.Certe equidem audieram, qua se subducere collesincipiunt, mollique iugum demittere clivo,usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagosomnia carminibus vestrum servasse Menalcan.Audieras, et fama fuit; sed carmina tantumnostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantumChaonias dicunt aquila veniente columbas.quod nisi me quacumque novas incidere litesante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobispaene simul tecum solatia rapta, Menalca?quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbisspargeret, aut viridi fontes induceret umbra?vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,et potum pastas age, Tityre, et inter agendumoccursare capro, cornu ferit ille, caveto.Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:“Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!Incipe, si quid habes: et me fecere poetamPierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicuntvatem pastores, sed non ego credulus illis.Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinnadigna, sed argutos inter strepere anser olores.Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:`huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undishic ver purpureum; varios hic flumina circum